Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.17.1 Cic. Fam. 15.18.1 (English) >>Cic. Fam. 15.19.1

Scr. Romae circ. med. m. Dec. a. 708 (46). M. CICERO S. D. C. CASSIO 15.18.1 longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te ; longior autem φλύαρον aliquem habuisset nam σπουδάζειν sine periculo vix possumus. 'ridere igitur,' inquies 'possumus?' non me hercule facillime ; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. 'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est ; pudet enim servire ; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam. 15.18.2 de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.17.1 Cic. Fam. 15.18.1 (English) >>Cic. Fam. 15.19.1

Powered by PhiloLogic